Evangelium Secundum Lucam*

Caput 6: Versus 37

Nolite judicare.Sunt quaedam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est.De apertis quae bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare.
(* Traductions européennes)